Lekh la'Azazel
-
Posts
14 -
Joined
-
Last visited
Lekh la'Azazel's Achievements
New Friend (3/17)
My Personal Page
Confiteor Dea omnipotenti, beatae Maria Magdalenae, beato Samaeli Archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Iudas et Tomas, omnibus Sanctis, et tibi mater: quia peccavi nimis cogitatione verbo, et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam Magdalena, beatum Samaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Iudam et Tomaem, omnes Sanctos, et te Mater, orare pro me ad Dominum Deum Nostrum.
Ergo, de Antichristo scire volentes, primo notabitis, quare sic vocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet. Christus venit humilis, ille venturus est superbus. Christus venit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semperque vicia, que sunt contraria virtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo processerunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos nouimus esse. Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam viuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister santane est.